Rozmiar: 15909 bajtów

- 190 -

1295 April 13, Breslau.


Bischof Johannes von Breslau verkauft dem Breslauer Fleischer und Bürger Ulrich das Dorf Zweihof (sö. Breslau) für 20 Mark Silber je kleine Hufe zur Aussetzung.


Or. Breslau DA Chronolog. Urk. (A): Kop. Breslau St.A. Rep. 135 D 17 (ältestes Kopialbuch des Sandstifts. 1435), fol. 21-21' (B); Kop. ebenda Rep. 135 D 18 (Rep. Heliae, Anfang 16. Jh.), pag. 436-437 (C).
J. Heyne, Dokumentirte Geschichte des Bisthums und Hochstiftes Breslau 1, Breslau 1860, S. 601 Anm. 1 (nach A); Menzel. Lokationsurkunden S. 451 f. Nr. 130 (nach B). - Reg. ep. Vrat. 1, S. 105; SR 2355; Urban, Wykaz S. 18 Nr. 27.
Das wohl von Notar Arnold mundierte Stück entspricht in Schrift und Diktat dem Gebrauch der bischöflichen Kanzlei.


IN nomine domini amen. Quoniam condicionis humane fragilitas, cum sit temporanea, contractus hominum in perpetuum duraturos non valet ad noticiam transmittere futurorum, nisi rerum gestarum continencia scripto fuerit commendata, idcirco, que vigorem firmitatis debent obtinere in posterum, necessario scripture sunt testimonio munienda. Noverint igitur universi presentem paginam inspecturi, quod nos Iohannes dei gracia episcopus Wratizlauiensis viro provido Vlrico carnifici et civi Wratizlauiensi villam nostram episcopalem Kelzowo wlgariter nuncupatam sitam inter Boguslanouiz et Ocressiz, sicut in suis metis et terminis circumferencialiter est distincta, de consilio et consensu nostri Wratizlauiensis capituli, quia id suadebat eiusdem ecclesie nostre utilitas et evidens necessitas exposcebat, vendidimus, tradidimus et assignavimus tali modo, quemlibet enim parvum mansum, quotquot ibi fuerint, pro viginti marcis Wratizlauiensis ponderis et argenti. Concessimus autem bonis eisdem de Kelzowo, ut eo facilius et melius excolantur, unius anni a festo beati Martini venturo nunc proximo computandi plenam et omnimodam libertatem, qua libertate completa prefatus Vlricus et sui heredes sive etiam quicumque ipsius legitimi successores bona eadem in Kelzowo, prout nunc sunt et in posterum esse possunt, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis possidendo, nobis et successoribus nostris in perpetuum singulis annis in festo beati Martini de quolibet parvo manso, quorum mensuracione facta ibidem sex mansi cum quatuor iugeribus et dimidio sunt inventi, solvent octo scotos usualis argenti pro censu et aliis serviciis omnibus quibuscunque, salvo eo, quod, si magis de bonis eisdem inveniri poterit per mensuram, magis etiam, iuxta quod ratio exigit, solvere teneantur. Decimam vero manipulatim in campis de quolibet grano solvere tenebuntur illis, ad quos decima in bonis predictis dignoscitur pertinere. In cuius rei testimonium et evidentiam pleniorem litteram presentem nostro et predicti nostri Wratizlauiensis capituli sigillis fecimus communiri. Act. et dat. Wratizlauie, ydus aprilis, anno domini M°CC°XC° quinto, presentibus et consentientibus dominis: magistro Andrea decano, Symeano archidyacono, magistro Vito cantore, Petro cancellario, Petro preposito ecclesie sancte Crucis, magistro Iacobo scolastico eiusdem ecclesie, Arnoldo de sancta Maria Magdalena, magistro Petro Lapide, Stephane, Henrico procuratore nostro Wratizlauiensi, Fridemanno de Prowin, Fritzcone de Ierissow, Iohanne Grossow canonicis Wratizlauiensibus et multis aliis. Scripta per manum Arnoldi notarii nostri.

Zwei Siegel an rot-grünen Seidenfäden: 1. Bischof Johannes (III.) von Breslau, Typar A, siehe Nr. 70; 2. Breslauer Domkapitel, Typar C, beschädigt, siehe Nr. 19.


Zamknij okno - Schließe das Fenster


Rozmiar: 16572 bajtów